- CRUX
- I.CRUXapud Russos, sollenni osculô tacta, fidei pignus in illa gente maxime sollenne habetur. Quemadmodum de Pelagio scribit Sigebertus, ad A. C. 552. illum insimulatum mortis Vigilii Episcopi Romani tenentem sancta Euangelia et Crucem, publice satisfecisse, et addit Anastasius in eod. ipsum Euangelium et Crucem super caput extulisse et tenuisse, qui mos postea sensim exolevit, unde solorum quatuor sanctorum Euangeliorum mentio fit Nov. IIX. circa finem. Ritum autem illum, ab ipso Magno Duce Michaele Federovitio, in confirmationem Articulorum Stolbovvenmum, (quibus Suecis concessae urbes et castella Ivanogrodia, Iasia, Coporia, et Noteburgum; Magna Novogardia autem aliaeque urbes Russis redditae A. C. 1617.) peractum, sic describit Petrus Petreius, Chron. Rer. Moscovitic. Part. 2. p. 522. Post reverentiam a Legatis exhibitam, et orationem a Magni Ducis Cancellario habitam, Literae osculationis Crucis praelectae et in paropside aurea, imagini cuidam, supra quam Crux aurô gemmisque splendens, impositae sunt. Tum Magnus Dux et ipse brevi oratione defunctus, qua pacem ratam se habiturum pollicitus est, idem vicissim a Rege stipulatus, caput inclinabat, duobusque praecipuis suis Ministris, Principibusque -----coronam et sceptrum tradebat. Quô factô monuit Cancellarius Legatos, attenderent diligenter, quô pacto Magnus Dux Crucem osculaturus esset. Sic Magnus Dux de throno surgens, unumque gradum promovens, faciem Cruci admovit, illamque, uti videbatur, magna devotione osculatus est. Quod cum fecisset, ipsemet Magnus Dux Legatis, Vidistis, aiebat, Crucem nos osculatos esse, fidemque sic facere, nihil eorum fore irritum, de quo inter Nos et Dominumvestrum, Potentissimum Regem Gustavum Adolphum Sueciae, conventum est----Resumebat inde coronam et sceptrum etc.II.CRUXin Nummis Imperator, posterioris aevi passim, quos inter praecipuus est aureus ille Olybrii Augusti, in quo is exhibetur rectô vultu, cum stemmate gemmato et crucigero, additâ Inscr. DN. ANICIUS OLYBRIUS AUG. in aversae vero partis medio, Crux nuda conspicitur, cum lemmate, SALUX MUNDI, infra CONOB. Cum duplici vero transversario stipite Cruces primum conspicere est in auteo nummo Constantini et Irenes matris: quâ sane formâ deinceps effictas a Graecis, satis declarant cum figurae Graecanicae veteres, tum quae reliquias Crucis servant Phylacteria, ut creditur. Sed et triplici effictam figuram Crucis apud Graecos observare est, ex pictura Graecanica Gazophylacii Canonicorum S. Genovesae Paris. quae cum constet 4. tabellis, in harum una effinguntur S. Parasceve, S. Barbara, et S. Martina, singulae dextrâ crucem tenentes, sed diversâ formâ. nam S. Parasceve Crucem, ut vulgo dicitur recruciatam, seu in cruciculas in singulis brachiis desinentem; S. Barbara crucem cum duplici stipite transversario; S. denique Martina crucem nudam, nisi quod sub extrema globulis exornatur: in altera vero tabella S. Thecla et S. Aecatharina cruces recruciatas perinde gestant: quas inter medius stat S. Stephanus Diaconi habitu etc. apud Car. du Fresne in Dissertat. de Inser. aevi Numismatibus num. 23.III.CRUXpro cruciatu et interitu in ligno, barbaris Gabalus, ex Hebr. Gabal, i. e. terminus, stipes erectus in agru; in carminehorrendo apud Livium, l. 1. c. 26. Arbor infelix, Senecae Infelix lignum, Graecis Στμυρὸς et Σκόλοψ, quorum tamen illud frequentius etc. vel Simplex fuit, idque primitus, cum in uno simplicique ligno facta est affixio aut infixio, quorum posterius hoc supplicii genus Graecis Σκολοπίζειν et Α᾿ναςκινδυλέυειν dictum est: vel Compacta, quae manu facta est, idque duplici e ligno; Εύλον proin δίδυμον, a LXX. in libro Iosuae versa. haec plena et vera Crux fuit, in qua brachia etiam explicabantur, atque ideo Patibulum non semel dicta. Eius species triplex: Decussata, in qua duo ligna directa et aequalia inter se obliquantur, ad formam literae X. Andraeanam vocant, quod is vulgo in ea cruciatus dicitur: Commissa, cum liguo erecto brevius alterum superne et in ipso capite committitur, sic ut nihil exstet, quae forma est examussim literae T. Hanc Aegyptiis olim inter signa sacra fuisse docet Ruffinus: et Immissa, cum ligno erecto transversum alterum iniungitur atque immittitur, sed sic ut ipsum secet: in qua forma CHRISTUS IESUS mortuns creditur. Habet eminentiam aliquam et capitellum, aliter quam in Comissa: unde ob 4. eius angulos, Sedulius de cruce CHRISTI sic canit, l. 3.Quatuor inde plagas quadrati colligit orbis.Splendidus Auctoris de vertice fuiget Eous,Occiduô sacrae labuntur sidere plantae.Arcton dextra tenet, medium laeva erigit axem.Fuêre autem Cruces, ubique fere gentium receptae: Oriens quidem plerusque usurpavit, idque iam olim. De Syris vide Estherae c. 7. v. 9. de Iudaeis Iosuae c. 8. v. 29. ut et in Numeris, c. 25. v. 4. de Aegyptiis, apud Thucyd. l. 1. et Iustinum, l. 30. c. 2. de Persis, apud Herodotum, ubi de Polycrate agit: de Afris, quiommum creberrime, neque solum in homines viles, sed etiam Duces id supplicii exercuerunt: apud Val. Max. l. 2. c. 7. ex. ext. 1. de Graecis apud Plutarch. in Alexandro et Herodotum in Calliope, ubi de Xantippo Atheniensi agit. Romani statim sub primis Regibus usurpârunt, unde vetus veterrimumque supplicium Victori, et exemplum in Horatio, cui id sub Tullo parabatur, Liv. l. 1. c. 26. Liberâ quoque Republ. statim Cruces in usu, sed vix tamen nisi in homines viliores, et servos fere. Iuvenalis, Sat. 6. v. 219.Pone Crucem servo. -----Unde nomine Servilis supplicii capienda Crux venit, apud Tacitum, l. 4. Hist. c. 11. et Livium, l. 3. Nec tamen ob levem aut quottidianam noxam, Horat. l. 1. Serm. 3. v. 80.Si quis eum servum, patinam qui tollere iussusSemesos pisces, tepidumque ligurrierit ius,In cruce suffigat; Labeone insanior interSanos dicatur. -----Verum ob graves et estremas, quales sunt: Delatura domini, vide Capitolin. in Pertinace, c. 9. Herodian. l. 5. ubi de Macrino Principe sermo est: Et in genere, omnis machina contra dominicam salutem, vide Paulum, l. 5. sent. tit. 12. Item Fuga diututna aut repetita, vide Cicer. de Deiotaro etc. In liberis hominibus apud Romanos rara Crux, sed vilioribus ac provincialibus. In quibus haec crimina cruciaria fuêre: Latrocinium, apud Senec. Ep. 7. et Petronium in Satyr. Sicariatus, Paulus, l. 5. sent. 23. Crimen Falsi, vide Firmicum, l. 6. Furtum randem, sed non Romae, apud Lamprid. in Alexandro, ut alia omitrantur. Seditionem tamen et innovationem praeterire non licet, cuius praetexru damnatus est innoxius noster AGNUS: Namque Romanâ lege Auctores seditionis aut tumultus, pro qualitatis dignitate aut in Crucem tolli, aut bestiis obici, auctor est Paulus, l. 5. tit. 22. In hos ergo tales ex ordine et more Crux usurpata, interdum regnum ei largius, et praesertim apud Reges. Alexander M. duo milia Tyriorum, qui hostes erant, crucifixit, Plutarch. in eo: Turbidos Iudaeos ad 800. in crucem egit Minutius Alexander in Iudaea, Ioseph. Ant. Iud. l. 13. c. 22. bis milia Quintilius Varro, apud cundem, l. 2. Excidii, c. 3. quingenos et plures in singulos dies Titus, l. 5. c. 28. Christianorum decem milia unô tempore, unô locô sic interfecta esse, docet Martyrologium 22. Iun. Nec feminis parcitum: Namque Tiberius, ob adulteratam in templo Isidis Paulinam, τούς τε ἱερέας ἀνεςτμύρωσε καὶ τὴν Ι῎δην ὀλέθρου γενομέννην αἰτίαν, et Sacerdotes crucifixit et Idem (ancillae nomen ) quae corruptelae causa fuerat, Ioseph. Iud. Ant. l. 18. c. 6. etc. Duplex utem in Cruce figendi modus, vulgaris et rarus. In illo flagellatio sollennis antecessit, et raro in crucem dati sunt nisi sic purpurati. Unde horrendi carminis apud Livium, l. 1. c. 26. diserta lex, Verbera intra aut extra pomoerium: et tum denique succinebat, Arbori infelici suspendito. Idque potius flagris, quam virgis, quae honestiores. Usque adeo autem aspera flagella erant, ut sub iis multos interiisse, scribat Ulpianus, l. 8. ff. de poenis. Quod magis fuit, cum ea insitis talis aut ossiculis exasperabant: quod flatorum genus Α᾿ςτραγαλωτὰς μάςτιγας dici notat Eustathius. Quô REDEMTOR caesus est flagrô, Ι᾿μάςθλην, i. e. loreum stagellum appellat Nonnus:Ρ῾ιγεδανῆ Χριςτοῖο δέμας φοίνιξειν ἱμάςθλῃ,Horrificâ Christi corpus rubescit habenâ.Fiebat haec flagellatio, vel ante deductionem, idque domi aut in Praetorio, quod in SERVATORE factum: vel in ipsa deductione, per viam; quod moris fuit magis prisci. Si domi, ligabant interdum ad columnam. Plautus, Bacchid. Actu 4. sc. 7. v. 24. 25.----- ----- ----- Abducite buncIntro, atque adstringite ad columnam fortiter.Si per viam sub furca id factum. Cum deducebantur, misericrucemsuam aut certe eius partem ipsi ferre sunt coacti: Unde Iohannes, c. 19. v. 17. Βαςτάζαν τὸν ςταυρὸν αυτοῦ, Baiulans suam crucem, nempe totam; Alii, qui ritu inprimis veteri sub furca caesi ducebantur, non nisi istam ferebant. Porro traliere, divexare et stimulis agere tales moris erat, ut paret ex Plauti Mostellaria. Simul ad Crucem ventum, spoliati vestibus in eam agebantur, quod idem in CHRISTO observatum; funibusque adstringebantur, vel, quod frequentius, cla vis affigebantur, qui in manibus pedibusque fuêre: Nonnus de SERVATORE,Καὶ ποσὶ καὶ παλάμῃσι σιδήρεα κέντρα κομίζων,Et pedibus manibusque ferens stimulos ferratos.Horum ternos quidam, alii quaternos fuisse volunt. Imo per saevitiam multiplicati saepe clavi. Quo supplicii vero tam acerbi iusritia omnibus innotesceret, cansa illius sen crimen, romanis Titulus, item Elogium, Matthaei Euang. c. 27. v. 37. Αἰτία dictum, in tabella scribi et damnatis anteferri, vel appendi aut apponi solebat. Dio, l. 54. de scrvo, quem dominus agi in crucem, idque per forum iussit, μετα γραμμάτων τῶ αἰτίαν τῆς θανατώσεως δηλούντων, Cum literis (seu Titulo) quae cansam mortis aperirent. Saepe tamen eô neglectô ac spretô, contenti fuêre Superdictione, i. e. ut Praeconis praecuntis voce populo id nuntiaretur. Sic fi xis mors lenta, molesta, et vel a stillante paulatim sanguine, vel a fame, vel ab avium ferarumque laniatu. Certe in Cruce fixi bestiis, in publicis inprimis spectaculis, saepe obiecti, apud Eusebium, l. 5. c. 1. Martialem, l. 1. epigr. 7. v. 3. de Laureolo, Sueton. in Nerone, c. 49. etc. Interdum etiam lanceis transverberatos legimus, an ad accelerandum Fatum, ut in Marcelliano et Marco; Martyrol. 18. Iunii, an ad explorandum, ut in nostro DOMINO factum est; cui miles iam mortuo lancea latus aperuit, scil. periculum facturus an bonâ fide obiisset. Crura affixis non fracta, nisi apud Iudaeos; ne fraus legi fieret, quae iusserat ad Solem occasum suspendiosos deponi. Apud reliquas vero gentes, non depositi sic mortui sunt, sed tabo illic diffluentes, a Sole pluviaque fuêre corrupti, sepulturae exsortes. Unde Theodorus Cyrenaeus Tyranno minitanti, respondit: Sua nihil interesse, humi, an sublimi putresceret, apud Ciceronem, l. 1. tuscul. Quaest. c. 43 et Val. Max. l. 6. c. 2. ex ult. Quare ne quis deponeret, miles et custodia assedit, Petronius in Satyr. Plutarch. in Cleomene etc. quo possis referre vocem Pilati ad Iudaeos, Matth. c. 27. v. 65. Ε῎χετε κουςτωδίαν ἀπάγετε, Habetis custodiam, abite. Hactenus vulgaris crucisigendi modus: Rarus vel aevô sepositus vel schemate aut sine inusitatus fuit. Aevô seposita Furca est, de qua vide infra suô locô. Schemate a vulgari diversus fuit, cum aliô atque aliô habitu hominem affigebant, ut ingeniosa in poenas crudelitas est. Alii capite conversô in terram suspendêre, Senec. Consol. ad Marciam, c. 20. quod in Petro factum Chrysostomus refert, Orat. in Petr. et Paulum. Obliquum iacensque Eunuchi corpus tribus stipitibus sive crucibus infixit Parysatis, apud Plut. in Artaxerxe. Inter duos palos dispessis manibus pedibusque alligatos, reperias in Martyrologio: Videas et inter arbores appensos, et iis reductis scissos, apud Propertium, l. 3. El. 21. v. 19.Arboreasque cruces Sinis et non hospita GraiisSaxa, et curvatas in sua Fata trabes.Tertius sigendi modus rarior, sine a vulgato divertit, cum Cruces hominem capiebant moriturum non per ipsas, sed in ipsis: vel fumô flammâque, vel bestiarum moribus; Item cum non vivi, sed mortui in ea appensi, apud Orientales inprimis; nec cadavera solum, sed imagines quoque: ut in Celso factum, cuius corpus a canibus consumptum est, et novô iniuriae genere imago in crucem sublata, auctore Pollione in XXX. Tyrannis, c. 29. Vide quoque supra in Crucem. Fuit autem Crux ex obvio quovis ligno constructa, e quercu Servatoris censetur. Siius quoque in ea crucifigit, l. 1. v. 165.Quem postquam dirô suspensum robore vidit.Locus ei incertus et pro arbitrio, tamen plerumque conspectus aliquis ac iuxta vias: In monte Calvariae SERVATORIS fuit: in excelsissimo Mycalensis montis vertice Polycratis, Val. Max. l. 6. c. ult. ex. ext. 5. quin ipsa saepe alta, praesertim in noxio aliquo insigni. Sed satis de his: Sustulit Crucis supplicium Constantinus M. sub Imperii sui extrema, postquam iam a primordiis eius Crux in honore esse coepit, a quo Maxentium aggressurus figuram eius in caelo vidit, cum verbis: Ε᾿ν τούτῳ ῃίκα, In hoc vince, Zonaras in Constant. Tum enim militaribus eam signis inseruit, et maxime labaro, quod inter ea primum: in ipsis etiam militum armis, et quidem galeis mox effulgere coepit. Imo in suum caput et ad Diadema Imperator transtulit: statuam quoque sibi erigi fecit Romae in urbe media, quae manu hoc teneret signum, cum inscriptione, quam apud Eusebium, qui volet, leget, de Vita Constantini, l. 1. c. 23. quod exemplum sequuri sunt Imperatores alii, (ut ex nummis illorum apparet, vide infra) etiam non Christiani, quemadmodum Occo in Galieno et Romulo Augustis notat: A' quo ritu etiamnum crucifer ille globus, inter Imperii Insignia. hactenus Lipsius, l. de Crute. Rivetus vero signum, quod Constantino apparuit, non fuisse Crucem eius formae, prout fingitur vulgo, sed literam Graecorum P. literae X. insertam, quam oblique intersecabat hôc modô P. quae primae nomnis CHRISTI initiales literae, nomen ipsius significabant, ostendit. Vulgare enim Crucis signum potius literam T. retulisse, supra visum, et docet Tertullian. contra Marcionem, l. 3. Nec Eusebius, qui visionem hanc de Vita Constant. l. 1. c. 23. refert, nec Zonaras retro laudatus, aliam memorant inscriptionem, quam εν τούτῳ ῃίκα, in hoc, vel per hunc, (cuius mitales literas Imperator vidit) vince: ut verba ad ipsum CHRISTUM commodissime referri possint. De Labaro idem docet, non tum primum in crucis formam fuisse conversum, sediam antea eam imitatum esse, ut Pamelius post Tertullianum in Notis ad Apologet. c. 15. num. 245. agnoscit. Sic itaque Constantinus Labaro nihil adiunxerit, nisi quod auto intextum CHRISTI nomen velo imposuit, ut testatur Prudentius contra Symmachum, l. 1. v. 488.Christus purpureum gemmanti textus in auroSignabat Labarum etc.Vide Andr. Rivetum, Summae Controv. tract. 2. quaest. 19. et 20. Ioann. Forbesium, Instructionum Historico-Theolog. l. 7. c. 2. 5. et 8. inprimis vero Ioan. Casp. Suicerum, Thesaur. Eccles. in voce Σταυρὸς, nec non infra in voce Monogramma, it. ubi se Suppedaneo et compositis ex Graeco Σταυρὸς, Iac. Ouselium, coeterosque Commentatores Minucii Fel. ad illa verba, Cruces nec colimus, nec optamus, ut et qui Fertulliani Apologet. et Athenagorae Admonit. ad Gentes Notis suis illustrârunt, I. Matth. Wackerum, Syntagm. de Cruce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.